impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira
supervenit praesciebat enim et futura illorum
quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna
sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos
paenitentia acti
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad
monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem
inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos
persequebantur
ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum
quae acciderant memorationem amittebant
ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et
populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam
mortem invenirent
omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat
terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et
campus germinans de profundo nimio
per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu
videntes mirabilia monstra
tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt
magnificantes te Domine qui liberasti illos
memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum
facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra
muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti
concupiscentia postulaverunt escam epulationis
in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari
ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine
illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste
enim patiebantur secundum suas nequitias
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii
quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos
hospites in servitutem accipiebant
et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum
quoniam inviti recipiebant extraneos
qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant
iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui
transitum quaerebat
in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo
qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde
est aestimare et ex ipso certo visu
agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque
erant natantia in terram transiebant
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua
extinguentis naturae obliviscebatur
flammae e contrario corruptibilium animalium non
vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae
facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim
Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti
in omni tempore et in omni loco adsistens eis